Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.20.8 Liv. 4.21.4 (English) >>Liv. 4.22.2

4.20.11ea libera coniectura est. sed, ut ego arbitror, uana uersare in omnes opiniones licet, cum auctor pugnae, recentibus spoliis in sacra sede positis, Iouem prope ipsum, cui uota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.

ch. 21 4.21.1 M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus exercitus in agrum Ueientem ac Faliscum ducti. praedae abactae hominum pecorumque;

4.21.2hostis in agris nusquam inuentus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatae quia pestilentia populum inuasit.

4.21.3et seditiones domi quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno plebis, qui fauore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Seruili Ahalae tulerat,

4.21.4falsis criminibus a Minucio circumuentum Maelium arguens, Seruilio caedem ciuis indemnati obiciens; quae uaniora ad populum ipso auctore fuere.

4.21.5ceterum magis uis morbi ingrauescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumuiris praeeuntibus est facta.

4.21.6pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L. Uerginio consulibus tantum metus <et> uastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro

4.21.7Romano exiret belliue inferendi memoria patribus aut plebi esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum.

4.21.8deinde Ueientium exercitu accitonam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuereduo populi transiere Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.20.8 Liv. 4.21.4 (English) >>Liv. 4.22.2

Powered by PhiloLogic