Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.20.9 Liv. 4.21.6 (English) >>Liv. 4.22.3

4.21.3et seditiones domi quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno plebis, qui fauore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Seruili Ahalae tulerat,

4.21.4falsis criminibus a Minucio circumuentum Maelium arguens, Seruilio caedem ciuis indemnati obiciens; quae uaniora ad populum ipso auctore fuere.

4.21.5ceterum magis uis morbi ingrauescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumuiris praeeuntibus est facta.

4.21.6pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L. Uerginio consulibus tantum metus <et> uastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro

4.21.7Romano exiret belliue inferendi memoria patribus aut plebi esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum.

4.21.8deinde Ueientium exercitu accitonam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuereduo populi transiere Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere.

4.21.9trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est. Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Uerginio senatus in aede Quirini consulitur.

4.21.10dictatorem dici Q. Seruilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. Uerginius dum collegam consuleret moratus, permittente eo nocte dictatorem dixit; is sibi magistrum equitum Postumum Aebutium Heluam dicit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.20.9 Liv. 4.21.6 (English) >>Liv. 4.22.3

Powered by PhiloLogic