4.21.8deinde Ueientium exercitu accito—nam Falisci
perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum
neque sociorum precibus potuere—duo populi transiere
Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere.
4.21.9trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est.
Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Uerginio
senatus in aede Quirini consulitur.
4.21.10dictatorem dici Q. Seruilium
placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen
tradunt. Uerginius dum collegam consuleret moratus, permittente
eo nocte dictatorem dixit; is sibi magistrum equitum
Postumum Aebutium Heluam dicit.
ch. 22
4.22.1
dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse
iubet. quibuscumque uires suppetebant ad arma ferenda
praesto fuere. signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem.
4.22.2quae cum agerentur, hostes in loca altiora concessere.
eo dictator agmine infesto subit; nec procul Nomento
signis conlatis fudit Etruscas legiones. compulit inde in
urbem Fidenas ualloque circumdedit;
4.22.3sed neque scalis capi
poterat urbs alta et munita neque in obsidione uis ulla erat,
quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quoque
abunde ex ante conuecto sufficiebat.
4.22.4ita expugnandi
pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in
locis propter propinquitatem notis ab auersa parte urbis,
maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in
arcem cuniculum instituit.
4.22.5ipse diuersissimis locis subeundo
ad moenia quadrifariam diuiso exercitu qui alii aliis succederent
ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu
operis hostes auertebat,