Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.22.4 | Liv. 4.23.4 (English) | >>Liv. 4.24.6 |
4.23.1
eosdem consules insequenti anno refectos , Iulium tertium ,
Uerginium iterum , apud Macrum Licinium inuenio : Ualerius
Antias et Q . Tubero M . Manlium et Q . Sulpicium consules
in eum annum edunt .
ceterum in tam discrepanti editione
et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur ;
neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a scriptoribus
antiquis dissimulat .
Licinio libros haud dubie sequi
linteos placet : Tubero incertus ueri est . sit inter cetera
uetustate cooperta hoc quoque in incerto positum .
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas , non
Ueientibus solum exterritis metu similis excidii , sed etiam
Faliscis memoria initi primo cum iis belli , quamquam rebellantibus
non adfuerant .
igitur cum duae ciuitates legatis
circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Uoltumnae
fanum indiceretur omni Etruriae concilium , uelut magno
inde tumultu imminente , senatus Mam . Aemilium dictatorem
iterum dici iussit .
ab eo A . Postumius Tubertus magister
equitum est dictus ; bellumque tanto maiore quam proximo
conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria
periculi quam ab duobus populis fuerat .
4.23.2
4.23.3
4.23.4
4.23.5
4.23.6
ch. 24
4.24.1
4.24.2
4.24.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.22.4 | Liv. 4.23.4 (English) | >>Liv. 4.24.6 |