Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.22.6 Liv. 4.24.2 (English) >>Liv. 4.24.9

4.23.4trepidatum in Etruria est post Fidenas captas, non Ueientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.

4.23.5igitur cum duae ciuitates legatis circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Uoltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, uelut magno inde tumultu imminente, senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum dici iussit.

4.23.6ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proximo conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria periculi quam ab duobus populis fuerat.

ch. 24 4.24.1 ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit.

4.24.2itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Ueientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis uiribus exsequi nec aduersarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non sint,

4.24.3tum dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat, seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.

4.24.4contione itaque aduocata, rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset.

4.24.5alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram; graue esse iisdem per tot annos magna parte uitae obnoxios uiuere. se legem laturum ne plus quam annua ac semestris censura esset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.22.6 Liv. 4.24.2 (English) >>Liv. 4.24.9

Powered by PhiloLogic