4.23.5igitur cum duae ciuitates legatis
circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Uoltumnae
fanum indiceretur omni Etruriae concilium, uelut magno
inde tumultu imminente, senatus Mam. Aemilium dictatorem
iterum dici iussit.
4.23.6ab eo A. Postumius Tubertus magister
equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proximo
conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria
periculi quam ab duobus populis fuerat.
ch. 24
4.24.1
ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit.
4.24.2itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Ueientibus
auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis
uiribus exsequi nec aduersarum rerum quaerere socios, cum
quibus spem integram communicati non sint,
4.24.3tum dictator,
ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae
adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum
esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat, seu
nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris
quam diuturnitate offensus.
4.24.4contione itaque aduocata, rem
publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos
immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset,
libertati populi Romani consulturum. maximam autem
eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent
et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non
posset.
4.24.5alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram;
graue esse iisdem per tot annos magna parte uitae
obnoxios uiuere. se legem laturum ne plus quam annua ac
semestris censura esset.
4.24.6consensu ingenti populi legem
postero die pertulit et 'ut re ipsa' inquit, 'sciatis, Quirites,
quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me
abdico'.