Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.23.2 | Liv. 4.24.4 (English) | >>Liv. 4.25.3 |
4.24.1
ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit .
itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Ueientibus
auxilia , iussosque suo consilio bellum initum suis
uiribus exsequi nec aduersarum rerum quaerere socios , cum
quibus spem integram communicati non sint ,
4.24.3tum dictator ,
ne nequiquam creatus esset , materia quaerendae bello gloriae
adempta , in pace aliquid operis edere quod monumentum
esset dictaturae cupiens , censuram minuere parat , seu
nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris
quam diuturnitate offensus .
contione itaque aduocata , rem
publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos
immortales suscepisse : se , quod intra muros agendum esset ,
libertati populi Romani consulturum . maximam autem
eius custodiam esse , si magna imperia diuturna non essent
et temporis modus imponeretur , quibus iuris imponi non
posset .
alios magistratus annuos esse , quinquennalem censuram ;
graue esse iisdem per tot annos magna parte uitae
obnoxios uiuere . se legem laturum ne plus quam annua ac
semestris censura esset .
consensu ingenti populi legem
postero die pertulit et 'ut re ipsa ' inquit , 'sciatis , Quirites ,
quam mihi diuturna non placeant imperia , dictatura me
abdico '.
4.24.7deposito suo magistratu , imposito fine alteri , cum
gratulatione ac fauore ingenti populi domum est reductus .
censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi
Romani minuisset tribu mouerunt octiplicatoque censu
aerarium fecerunt .
quam rem ipsum ingenti animo tulisse
ferunt , causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam ;
primores patrum , quamquam deminutum censurae
ius noluissent , exemplo acerbitatis censoriae offensos , quippe
cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore
cerneret quam censuram gesturum :
4.24.2
4.24.4
4.24.5
4.24.6
4.24.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.23.2 | Liv. 4.24.4 (English) | >>Liv. 4.25.3 |