Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.23.4 Liv. 4.24.6 (English) >>Liv. 4.25.6

4.24.4contione itaque aduocata, rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset.

4.24.5alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram; graue esse iisdem per tot annos magna parte uitae obnoxios uiuere. se legem laturum ne plus quam annua ac semestris censura esset.

4.24.6consensu ingenti populi legem postero die pertulit et 'ut re ipsa' inquit, 'sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico'.

4.24.7deposito suo magistratu, imposito fine alteri, cum gratulatione ac fauore ingenti populi domum est reductus. censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani minuisset tribu mouerunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt.

4.24.8quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum:

4.24.9populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut uis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiuerit.

ch. 25 4.25.1 tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, euicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.

4.25.2uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius Uibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.23.4 Liv. 4.24.6 (English) >>Liv. 4.25.6

Powered by PhiloLogic