4.24.6consensu ingenti populi legem
postero die pertulit et 'ut re ipsa' inquit, 'sciatis, Quirites,
quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me
abdico'.
4.24.7deposito suo magistratu, imposito fine alteri, cum
gratulatione ac fauore ingenti populi domum est reductus.
censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi
Romani minuisset tribu mouerunt octiplicatoque censu
aerarium fecerunt.
4.24.8quam rem ipsum ingenti animo tulisse
ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam;
primores patrum, quamquam deminutum censurae
ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe
cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore
cerneret quam censuram gesturum:
4.24.9populi certe tanta indignatio
coorta dicitur ut uis a censoribus nullius auctoritate
praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiuerit.
ch. 25
4.25.1
tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia
comitia cum res prope ad interregnum perducta esset,
euicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.
4.25.2uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius
crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius
Uibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas.
4.25.3pestilentia eo
anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro
ualetudine populi uota est. multa duumuiri ex libris placandae
deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere;
4.25.4magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum
pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia
morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam
Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam
quoque frumenti causa misere.