Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.24 Liv. 4.25 (English) >>Liv. 4.26

ch. 25 4.25.1 tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, euicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.

4.25.2uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius Uibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas.

4.25.3pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro ualetudine populi uota est. multa duumuiri ex libris placandae deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere;

4.25.4magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere.

4.25.5consularium comitiorum nulla mentio habita est; tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus Sp. Postumius Albus.

4.25.6eo anno uis morbi leuata neque a penuria frumenti, quia ante prouisum erat, periculum fuit.

4.25.7consilia ad mouenda bella in Uolscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Uoltumnae agitata.

4.25.8ibi prolatae in annum res decretoque cautum ne quod ante concilium fieret, nequiquam Ueiente populo querente eandem qua Fidenae deletae sint imminere Ueiis fortunam.

4.25.9interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis;

4.25.10ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit.

4.25.11multum prouidisse suos maiores qui cauerint ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.

4.25.12alii purgare plebem, culpam in patres uertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.

4.25.13placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui album in uestimentum addere petitionis causa liceret. parua nunc res et uix serio agenda uideri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.

4.25.14uicere tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia haberentur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.24 Liv. 4.25 (English) >>Liv. 4.26

Powered by PhiloLogic