Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.25.4 | Liv. 4.25.12 (English) | >>Liv. 4.26.6 |
4.25.9interim Romae principes plebis , iam diu nequiquam imminentes
spei maioris honoris , dum foris otium esset , coetus
indicere in domos tribunorum plebis ;
4.25.10ibi secreta consilia
agitare ; queri se a plebe adeo spretos , ut cum per tot annos
tribuni militum consulari potestate creentur , nulli unquam
plebeio ad eum honorem aditus fuerit .
multum prouidisse
suos maiores qui cauerint ne cui patricio plebeii magistratus
paterent ; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi ;
adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a
patribus contemni .
alii purgare plebem , culpam in patres
uertere : eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum
plebi sit ad honorem iter ; si plebi respirare ab eorum mixtis
precibus minisque liceat , memorem eam suorum inituram
suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram .
placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare
ne cui album in uestimentum addere petitionis causa liceret .
parua nunc res et uix serio agenda uideri possit , quae
tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit .
uicere
tamen tribuni ut legem perferrent ; apparebatque inritatis
animis plebem ad suos studia inclinaturam . quae ne libera
essent , senatus consultum factum est ut consularia comitia
haberentur .
4.25.11
4.25.12
4.25.13
4.25.14
ch. 26
4.26.1
4.26.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.25.4 | Liv. 4.25.12 (English) | >>Liv. 4.26.6 |