Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.25.6 Liv. 4.25.14 (English) >>Liv. 4.26.10

4.25.12alii purgare plebem, culpam in patres uertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.

4.25.13placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui album in uestimentum addere petitionis causa liceret. parua nunc res et uix serio agenda uideri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.

4.25.14uicere tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia haberentur.

ch. 26 4.26.1 tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Uolscis Latini atque Hernici nuntiarant.

4.26.2T. Quinctius L. f. Cincinnatuseidem et Poeno cognomen addituret Cn. Iulius Mento consules facti; nec ultra terror belli est dilatus.

4.26.3lege sacrata, quae maxima apud eos uis cogendae militiae erat, dilectu habito, utrimque ualidi exercitus profecti in Algidum conuenere,

4.26.4ibique seorsum Aequi, seorsum Uolsci castra communiuere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat. eo plus nuntii terroris Romam attulere.

4.26.5senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe uicti populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant; et aliquantum Romanae iuuentutis morbo absumptum erat.

4.26.6ante omnia prauitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.25.6 Liv. 4.25.14 (English) >>Liv. 4.26.10

Powered by PhiloLogic