Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.24.6 | Liv. 4.25.5 (English) | >>Liv. 4.25.13 |
4.25.2uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius
crearetur nullum fuit : omnes patricii creati sunt , M . Fabius
Uibulanus M . Folius L . Sergius Fidenas .
pestilentia eo
anno aliarum rerum otium praebuit . aedis Apollini pro
ualetudine populi uota est . multa duumuiri ex libris placandae
deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere ;
4.25.4magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum
pecorumque pernicie accepta . famem quoque ex pestilentia
morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam
Pomptinumque agrum et Cumas , postremo in Siciliam
quoque frumenti causa misere .
consularium comitiorum
nulla mentio habita est ; tribuni militum consulari potestate
omnes patricii creati sunt , L . Pinarius Mamercus L . Furius
Medullinus Sp . Postumius Albus .
eo anno uis morbi
leuata neque a penuria frumenti , quia ante prouisum erat ,
periculum fuit .
consilia ad mouenda bella in Uolscorum
Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Uoltumnae
agitata .
ibi prolatae in annum res decretoque cautum ne quod
ante concilium fieret , nequiquam Ueiente populo querente
eandem qua Fidenae deletae sint imminere Ueiis fortunam .
interim Romae principes plebis , iam diu nequiquam imminentes
spei maioris honoris , dum foris otium esset , coetus
indicere in domos tribunorum plebis ;
4.25.10ibi secreta consilia
agitare ; queri se a plebe adeo spretos , ut cum per tot annos
tribuni militum consulari potestate creentur , nulli unquam
plebeio ad eum honorem aditus fuerit .
4.25.3
4.25.5
4.25.6
4.25.7
4.25.8
4.25.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.24.6 | Liv. 4.25.5 (English) | >>Liv. 4.25.13 |