Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.24.8 Liv. 4.25.8 (English) >>Liv. 4.26.2

4.25.4magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere.

4.25.5consularium comitiorum nulla mentio habita est; tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus Sp. Postumius Albus.

4.25.6eo anno uis morbi leuata neque a penuria frumenti, quia ante prouisum erat, periculum fuit.

4.25.7consilia ad mouenda bella in Uolscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Uoltumnae agitata.

4.25.8ibi prolatae in annum res decretoque cautum ne quod ante concilium fieret, nequiquam Ueiente populo querente eandem qua Fidenae deletae sint imminere Ueiis fortunam.

4.25.9interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis;

4.25.10ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit.

4.25.11multum prouidisse suos maiores qui cauerint ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.

4.25.12alii purgare plebem, culpam in patres uertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.24.8 Liv. 4.25.8 (English) >>Liv. 4.26.2

Powered by PhiloLogic