Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.25.11 | Liv. 4.26.6 (English) | >>Liv. 4.27.1 |
4.26.2T . Quinctius L . f . Cincinnatus
—eidem et Poeno cognomen additur —et Cn . Iulius Mento
consules facti ; nec ultra terror belli est dilatus .
lege sacrata ,
quae maxima apud eos uis cogendae militiae erat , dilectu
habito , utrimque ualidi exercitus profecti in Algidum
conuenere ,
4.26.4ibique seorsum Aequi , seorsum Uolsci castra
communiuere , intentiorque quam unquam ante muniendi
exercendique militem cura ducibus erat . eo plus nuntii
terroris Romam attulere .
senatui dictatorem dici placuit ,
quia etsi saepe uicti populi maiore tamen conatu quam alias
unquam rebellarant ; et aliquantum Romanae iuuentutis
morbo absumptum erat .
ante omnia prauitas consulum
discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus
terrebant . sunt qui male pugnatum ab his consulibus in
Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi
fuisse .
illud satis constat ad alia discordes in uno aduersus
patrum uoluntatem consensisse ne dicerent dictatorem ,
donec cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate
senatus consules essent , Q . Seruilius Priscus , summis
honoribus egregie usus ,
4.26.8'uos ' inquit , 'tribuni plebis ,
quoniam ad extrema uentum est , senatus appellat ut in
tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules
4.26.9pro potestate uestra cogatis .' qua uoce audita occasionem
oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque
collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes
esse ; si aduersus consensum amplissimi ordinis ultra tendant ,
in uincla se duci eos iussuros .
consules ab tribunis quam
ab senatu uinci maluerunt , proditum a patribus summi
imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum
memorantes , si quidem cogi aliquid pro potestate
ab tribuno consules et —quo quid ulterius priuato timendum
foret ?—in uincla etiam duci possent .
4.26.3
4.26.5
4.26.6
4.26.7
4.26.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.25.11 | Liv. 4.26.6 (English) | >>Liv. 4.27.1 |