Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.26.10 | Liv. 4.27.5 (English) | >>Liv. 4.27.12 |
4.27.1
haec omnia celeritate ingenti acta ; relictoque Cn . Iulio
consule ad praesidium urbis et L . Iulio magistro equitum ad
subita belli ministeria , ne qua res qua eguissent in castris
moraretur , dictator , praeeunte A . Cornelio pontifice maximo ,
ludos magnos tumultus causa uouit ,
4.27.2profectusque ab urbe ,
diuiso cum Quinctio consule exercitu , ad hostes peruenit .
sicut bina castra hostium paruo inter se spatio distantia
uiderant , ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator
Tusculo , consul Lanuuio propiorem locum castris ceperunt .
ita quattuor exercitus , totidem munimenta planitiem in medio
non paruis modo excursionibus ad proelia , sed uel ad explicandas
utrimque acies satis patentem habebant .
nec ex quo
castris castra conlata sunt cessatum a leuibus proeliis est ,
facile patiente dictatore conferendo uires spem uniuersae
uictoriae temptato paulatim euentu certaminum suos praecipere .
4.27.6itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe , noctu
adorti castra consulis rem in casum ancipitis euentus committunt .
clamor subito ortus non consulis modo uigiles ,
exercitum deinde omnem , sed dictatorem quoque ex somno
exciuit .
ubi praesenti ope res egebant , consul nec animo
defecit nec consilio : pars militum portarum stationes firmat ,
pars corona uallum cingunt .
in alteris apud dictatorem
castris quo minus tumultus est , eo plus animaduertitur quid
opus facto sit . missum extemplo ad castra subsidium , cui
Sp . Postumius Albus legatus praeficitur : ipse parte copiarum
paruo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit ,
unde ex necopinato auersum hostem inuadat .
4.27.3
4.27.4
4.27.5
4.27.7
4.27.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.26.10 | Liv. 4.27.5 (English) | >>Liv. 4.27.12 |