Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.26.11 Liv. 4.27.6 (English) >>Liv. 4.28.1

4.27.3sicut bina castra hostium paruo inter se spatio distantia uiderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuuio propiorem locum castris ceperunt.

4.27.4ita quattuor exercitus, totidem munimenta planitiem in medio non paruis modo excursionibus ad proelia, sed uel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant.

4.27.5nec ex quo castris castra conlata sunt cessatum a leuibus proeliis est, facile patiente dictatore conferendo uires spem uniuersae uictoriae temptato paulatim euentu certaminum suos praecipere.

4.27.6itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti castra consulis rem in casum ancipitis euentus committunt. clamor subito ortus non consulis modo uigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno exciuit.

4.27.7ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmat, pars corona uallum cingunt.

4.27.8in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animaduertitur quid opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur: ipse parte copiarum paruo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato auersum hostem inuadat.

4.27.9Q. Sulpicium legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites, nec ante lucem mouere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. omnia quae uel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.26.11 Liv. 4.27.6 (English) >>Liv. 4.28.1

Powered by PhiloLogic