Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.27.6 Liv. 4.28.1 (English) >>Liv. 4.29.1

4.27.10illud eximium consilii animique specimen et neutiquam uolgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit.

4.27.11qui postquam intentos homines in euentum periculi alieni, pro se incautos neglectis uigiliis stationibusque est adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent.

4.27.12inde fumo, ut conuenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.

ch. 28 4.28.1 et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. et Fabius cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat;

4.28.2dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat uictorem peditem equitemque.

4.28.3circumuenti igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Uettius Messius ex Uolscis, nobilior uir factis quam genere, iam orbem uoluentes suos increpans clara uoce 'hic praebituri' inquit,

4.28.4'uos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? an deum aliquem protecturum uos rapturumque hinc putatis?

4.28.5ferro uia facienda est. hac qua me praegressum uideritis, agite, qui uisuri domos parentes coniuges liberos estis, ite mecum. non murus nec uallum sed armati armatis obstant. uirtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis'.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.27.6 Liv. 4.28.1 (English) >>Liv. 4.29.1

Powered by PhiloLogic