ch. 29
4.29.1
Messium impetus per stratos caede hostes cum globo
fortissimorum iuuenum extulit ad castra Uolscorum, quae
nondum capta erant.
4.29.2eodem omnis acies inclinatur. consul
effusos usque ad uallum persecutus ipsa castra uallumque
adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admouet.
4.29.3non segnior oppugnatio est quam pugna fuerat. consulem
signum quoque intra uallum iniecisse ferunt, quo milites
acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem
factam. et dictator proruto uallo iam in castra proelium
intulerat.
4.29.4tum abici passim arma ac dedi hostes coepti,
castrisque et his captis, hostes praeter senatores omnes
uenum dati sunt. praedae pars sua cognoscentibus Latinis
atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator uendidit;
praepositoque consule castris, ipse triumphans inuectus
urbem dictatura se abdicauit.
4.29.5egregiae dictaturae tristem
memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione
bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, uictorem
securi percussum tradunt.
4.29.6nec libet credere, et licet in
uariis opinionibus; et argumento est quod imperia Manliana,
non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam
saeui exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis
fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum;
Postumius nulla tristi nota est insignitus.
4.29.7Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte
dedicauit. aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitus
in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.
4.29.8insigni magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem
Romanam pertinere uisum, quod Carthaginienses, tanti
hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis
alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.