Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.28.5 Liv. 4.29.4 (English) >>Liv. 4.30.3

4.29.1 Messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuuenum extulit ad castra Uolscorum, quae nondum capta erant.

4.29.2eodem omnis acies inclinatur. consul effusos usque ad uallum persecutus ipsa castra uallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admouet.

4.29.3non segnior oppugnatio est quam pugna fuerat. consulem signum quoque intra uallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem factam. et dictator proruto uallo iam in castra proelium intulerat.

4.29.4tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis, hostes praeter senatores omnes uenum dati sunt. praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator uendidit; praepositoque consule castris, ipse triumphans inuectus urbem dictatura se abdicauit.

4.29.5egregiae dictaturae tristem memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, uictorem securi percussum tradunt.

4.29.6nec libet credere, et licet in uariis opinionibus; et argumento est quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saeui exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus.

4.29.7Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte dedicauit. aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitus in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.

4.29.8insigni magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem Romanam pertinere uisum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.28.5 Liv. 4.29.4 (English) >>Liv. 4.30.3

Powered by PhiloLogic