ch. 3
4.3.1
cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro
legibus suis et aduersus consules ita disseruit:
4.3.2'quanto
opere uos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos
ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia uiueretis,
saepe equidem et ante uideor animaduertisse,
4.3.3nunc tamen
maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti
sunt, quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum
esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam
incolere?
4.3.4altera conubium petimus, quod finitimis externisque
dari solet; nos quidem ciuitatem, quae plus quam
conubium est, hostibus etiam uictis dedimus:
4.3.5altera nihil
noui ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus,
ut quibus uelit populus Romanus honores mandet.
4.3.6quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me
impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus
temperaturos, uiolaturosque denuntient sacrosanctam potestatem?
4.3.7si populo Romano liberum suffragium datur, ut
quibus uelit consulatum mandet, et non praeciditur spes
plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi
summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio
actum est? et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat,
tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum
dicat?
4.3.8ecquid sentitis in quanto contemptu uiuatis? lucis
uobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod
uocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur.
4.3.9quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium
fieri. obsecro uos, si non ad fastos, non ad commentarios
pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae
omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum
successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere
quod non in regibus ante fuerit?
4.3.10en unquam creditis
fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non
patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro
accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse?
4.3.11L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae
quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis,
uiuis liberis Anci, regem factum?
4.3.12Ser. Tullium
post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre
serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T.
Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in
societatem regni accepit?
4.3.13ergo dum nullum fastiditur genus
in quo eniteret uirtus, creuit imperium Romanum. paeniteat
nunc uos plebeii consulis, cum maiores nostri aduenas reges
non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs
fuerit peregrinae uirtuti?
4.3.14Claudiam certe gentem post reges
exactos ex Sabinis non in ciuitatem modo accepimus sed
etiam in patriciorum numerum.
4.3.15ex peregrinone patricius,
deinde consul fiat, ciuis Romanus si sit ex plebe, praecisa
consulatus spes erit?
4.3.16utrum tandem non credimus fieri
posse, ut uir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex
plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. Tullio similis,
4.3.17an, ne
si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum
patiemur, potiusque decemuiris, taeterrimis mortalium, qui
tum omnes ex patribus erant, quam optimis regum, nouis
hominibus, similes consules sumus habituri?