4.2.13sed audeat Canuleius in senatu proloqui se
nisi suas leges tamquam uictoris patres accipi sinant dilectum
haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se
proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid
eam uocem animorum, non plebi Romanae, sed Uolscis et
Aequis et Ueientibus allaturam?
4.2.14nonne Canuleio duce se
speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? ni
patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam
eripuerint, consules paratos esse duces prius aduersus scelus
ciuium quam aduersus hostium arma.
ch. 3
4.3.1
cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro
legibus suis et aduersus consules ita disseruit:
4.3.2'quanto
opere uos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos
ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia uiueretis,
saepe equidem et ante uideor animaduertisse,
4.3.3nunc tamen
maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti
sunt, quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum
esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam
incolere?
4.3.4altera conubium petimus, quod finitimis externisque
dari solet; nos quidem ciuitatem, quae plus quam
conubium est, hostibus etiam uictis dedimus:
4.3.5altera nihil
noui ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus,
ut quibus uelit populus Romanus honores mandet.
4.3.6quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me
impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus
temperaturos, uiolaturosque denuntient sacrosanctam potestatem?