Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.2.12 | Liv. 4.3.6 (English) | >>Liv. 4.3.13 |
4.3.3nunc tamen
maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti
sunt , quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum
esse et , si non easdem opes habere , eandem tamen patriam
incolere ?
4.3.4altera conubium petimus , quod finitimis externisque
dari solet ; nos quidem ciuitatem , quae plus quam
conubium est , hostibus etiam uictis dedimus :
4.3.5altera nihil
noui ferimus , sed id quod populi est repetimus atque usurpamus ,
ut quibus uelit populus Romanus honores mandet .
quid tandem est cur caelum ac terras misceant , cur in me
impetus modo paene in senatu sit factus , negent se manibus
temperaturos , uiolaturosque denuntient sacrosanctam potestatem ?
4.3.7si populo Romano liberum suffragium datur , ut
quibus uelit consulatum mandet , et non praeciditur spes
plebeio quoque , si dignus summo honore erit , apiscendi
summi honoris , stare urbs haec non poterit ? de imperio
actum est ? et perinde hoc ualet , plebeiusne consul fiat ,
tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum
dicat ?
4.3.8ecquid sentitis in quanto contemptu uiuatis ? lucis
uobis huius partem , si liceat , adimant ; quod spiratis , quod
uocem mittitis , quod formas hominum habetis , indignantur .
quin etiam , si dis placet , nefas aiunt esse consulem plebeium
fieri . obsecro uos , si non ad fastos , non ad commentarios
pontificum admittimur , ne ea quidem scimus quae
omnes peregrini etiam sciunt , consules in locum regum
successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere
quod non in regibus ante fuerit ?
4.3.6
4.3.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.2.12 | Liv. 4.3.6 (English) | >>Liv. 4.3.13 |