Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.2.12 Liv. 4.3.7 (English) >>Liv. 4.3.13

4.3.3nunc tamen maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?

4.3.4altera conubium petimus, quod finitimis externisque dari solet; nos quidem ciuitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam uictis dedimus:

4.3.5altera nihil noui ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus, ut quibus uelit populus Romanus honores mandet.

4.3.6quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos, uiolaturosque denuntient sacrosanctam potestatem?

4.3.7si populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus uelit consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?

4.3.8ecquid sentitis in quanto contemptu uiuatis? lucis uobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod uocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur.

4.3.9quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. obsecro uos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere quod non in regibus ante fuerit?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.2.12 Liv. 4.3.7 (English) >>Liv. 4.3.13

Powered by PhiloLogic