Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.3.1 Liv. 4.3.9 (English) >>Liv. 4.3.17

4.3.7si populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus uelit consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?

4.3.8ecquid sentitis in quanto contemptu uiuatis? lucis uobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod uocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur.

4.3.9quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. obsecro uos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere quod non in regibus ante fuerit?

4.3.10en unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse?

4.3.11L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, uiuis liberis Anci, regem factum?

4.3.12Ser. Tullium post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit?

4.3.13ergo dum nullum fastiditur genus in quo eniteret uirtus, creuit imperium Romanum. paeniteat nunc uos plebeii consulis, cum maiores nostri aduenas reges non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae uirtuti?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.3.1 Liv. 4.3.9 (English) >>Liv. 4.3.17

Powered by PhiloLogic