Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.30.3 Liv. 4.30.11 (English) >>Liv. 4.31.3

4.30.8defectus alibi aquarum circa torridos fontes riuosque stragem siti pecorum morientum dedit; scabie alia absumpta, uolgatique in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant seruitiaque; urbs deinde impletur.

4.30.9nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa inuasit, nouos ritus sacrificandi uaticinando inferentibus in domos quibus quaestui sunt capti superstitione animi,

4.30.10donec publicus iam pudor ad primores ciuitatis peruenit, cernentes in omnibus uicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae.

4.30.11datum inde negotium aedilibus, ut animaduerterent ne qui nisi Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur.

4.30.12irae aduersus Ueientes in insequentem annum, C. Seruilium Ahalam L. Papirium Mugillanum consules, dilatae sunt. <nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti eos A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum consules.>

4.30.13tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neue exercitus mitterentur, religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere.

4.30.14cum Ueientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, uerba sunt audita.

4.30.15controuersia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. peruicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.30.3 Liv. 4.30.11 (English) >>Liv. 4.31.3

Powered by PhiloLogic