Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.30.4 | Liv. 4.30.13 (English) | >>Liv. 4.31.5 |
4.30.10donec publicus iam pudor ad primores ciuitatis peruenit ,
cernentes in omnibus uicis sacellisque peregrina atque
insolita piacula pacis deum exposcendae .
datum inde
negotium aedilibus , ut animaduerterent ne qui nisi Romani
di neu quo alio more quam patrio colerentur .
irae aduersus Ueientes in insequentem annum , C . Seruilium
Ahalam L . Papirium Mugillanum consules , dilatae
sunt . <nihil dignum dictu actum his consulibus . secuti
eos A . Cornelius Cossus T . Quinctius Poenus iterum consules .>
4.30.13tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neue
exercitus mitterentur , religio obstitit ; fetiales prius mittendos
ad res repetendas censuere .
cum Ueientibus nuper acie
dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat , indutiaeque
inde , non pax facta , quarum et dies exierat , et ante diem
rebellauerant ; missi tamen fetiales ; nec eorum , cum more
patrum iurati repeterent res , uerba sunt audita .
controuersia
inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an
satis esset senatus consultum . peruicere tribuni , denuntiando
impedituros se dilectum , ut Quinctius consul de bello
ad populum ferret .
omnes centuriae iussere . in eo quoque
plebs superior fuit , quod tenuit ne consules in proximum
annum crearentur .
4.30.11
4.30.12
4.30.14
4.30.15
4.30.16
ch. 31
4.31.1
4.31.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.30.4 | Liv. 4.30.13 (English) | >>Liv. 4.31.5 |