Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.29.3 Liv. 4.30.2 (English) >>Liv. 4.30.10

4.29.7Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte dedicauit. aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitus in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.

4.29.8insigni magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem Romanam pertinere uisum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.

ch. 30 4.30.1 agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum consulari potestate crearentur nec obtineri potuit. consules fiunt L. Papirius Crassus, L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetrauerunt:

4.30.2Uolscorum res, super acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones uersa:

4.30.3undique otium fuit Romanis. legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupauerunt ferre.

4.30.4consules L. Sergius Fidenas iterum Hostius Lucretius Tricipitinus. [nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius

4.30.5Poenus iterum.] Ueientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. fama fuit quosdam ex Fidenatium iuuentute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L.

4.30.6Sergio et Q. Seruilio et Mam. Aemilio permissa. quidam Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent parum constabat; colonorum additus numerus, agerque iis bello interemptorum adsignatus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.29.3 Liv. 4.30.2 (English) >>Liv. 4.30.10

Powered by PhiloLogic