Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.29.8 Liv. 4.30.8 (English) >>Liv. 4.31.1

4.30.5Poenus iterum.] Ueientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. fama fuit quosdam ex Fidenatium iuuentute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L.

4.30.6Sergio et Q. Seruilio et Mam. Aemilio permissa. quidam Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent parum constabat; colonorum additus numerus, agerque iis bello interemptorum adsignatus.

4.30.7siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae, sed terra quoque ingenito umore egens uix ad perennes suffecit amnes.

4.30.8defectus alibi aquarum circa torridos fontes riuosque stragem siti pecorum morientum dedit; scabie alia absumpta, uolgatique in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant seruitiaque; urbs deinde impletur.

4.30.9nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa inuasit, nouos ritus sacrificandi uaticinando inferentibus in domos quibus quaestui sunt capti superstitione animi,

4.30.10donec publicus iam pudor ad primores ciuitatis peruenit, cernentes in omnibus uicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae.

4.30.11datum inde negotium aedilibus, ut animaduerterent ne qui nisi Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur.

4.30.12irae aduersus Ueientes in insequentem annum, C. Seruilium Ahalam L. Papirium Mugillanum consules, dilatae sunt. <nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti eos A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum consules.>

4.30.13tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neue exercitus mitterentur, religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.29.8 Liv. 4.30.8 (English) >>Liv. 4.31.1

Powered by PhiloLogic