Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.30.8 Liv. 4.31.1 (English) >>Liv. 4.31.9

4.30.14cum Ueientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, uerba sunt audita.

4.30.15controuersia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. peruicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret.

4.30.16omnes centuriae iussere. in eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur.

ch. 31 4.31.1 tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius A. Cornelius Cossus.

4.31.2ex his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Ueios, documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii uideretur, aperuerunt ad occasionem locum hosti;

4.31.3incertam namque aciem, signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, inuasere opportune Ueientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere;

4.31.4plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. maesta ciuitas fuit uinci insueta; odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo uerti spes ciuitatis. et cum ibi quoque religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.

4.31.5A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna ciuitatis uirtute uera eguit, nihil censoria animaduersio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.30.8 Liv. 4.31.1 (English) >>Liv. 4.31.9

Powered by PhiloLogic