4.30.14cum Ueientibus nuper acie
dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque
inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem
rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more
patrum iurati repeterent res, uerba sunt audita.
4.30.15controuersia
inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an
satis esset senatus consultum. peruicere tribuni, denuntiando
impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello
ad populum ferret.
4.30.16omnes centuriae iussere. in eo quoque
plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum
annum crearentur.
ch. 31
4.31.1
tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt,
T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius
A. Cornelius Cossus.
4.31.2ex his Cossus praefuit urbi, tres
dilectu habito profecti sunt Ueios, documentoque fuere
quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad
sua quisque consilia, cum aliud alii uideretur, aperuerunt
ad occasionem locum hosti;
4.31.3incertam namque aciem, signum
aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, inuasere opportune
Ueientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes
accepere;
4.31.4plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum.
maesta ciuitas fuit uinci insueta; odisse tribunos, poscere
dictatorem: in eo uerti spes ciuitatis. et cum ibi quoque
religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator,
augures consulti eam religionem exemere.
4.31.5A. Cornelius
dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister
equitum est dictus; adeo, simul fortuna ciuitatis uirtute
uera eguit, nihil censoria animaduersio effecit, quo minus
regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.