Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.30.15 Liv. 4.31.6 (English) >>Liv. 4.32.6

4.31.4plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. maesta ciuitas fuit uinci insueta; odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo uerti spes ciuitatis. et cum ibi quoque religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.

4.31.5A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna ciuitatis uirtute uera eguit, nihil censoria animaduersio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.

4.31.6Ueientes re secunda elati, missis circum Etruriae populos legatis, iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem mouissent, uoluntarios undique ad spem praedae adsciuerunt.

4.31.7uni Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum nouorum colonorum caede imbutis armis, Ueientibus sese coniungunt.

4.31.8consultare inde principes duorum populorum, Ueios an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae uisae opportuniores; itaque traiecto Tiberi Ueientes Fidenas transtulerunt bellum.

4.31.9Romae terror ingens erat. accito exercitu a Ueiis, eoque ipso ab re male gesta perculso, castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi similiora,

ch. 32 4.32.1 cum trepidam ciuitatem praeconibus per uicos

4.32.2dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent ut parua iactura accepta, quae ipsa non uirtute hostium nec ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.30.15 Liv. 4.31.6 (English) >>Liv. 4.32.6

Powered by PhiloLogic