ch. 32
4.32.1
cum trepidam ciuitatem praeconibus per uicos
4.32.2dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod
animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent
ut parua iactura accepta, quae ipsa non uirtute hostium nec
ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta
sit, Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenasque
prope saepius captas quam oppugnatas.
4.32.3eosdem et
Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem
animos, easdem corporis uires, eadem arma gerere. se quoque
eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea
Ueientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum
exercitus fuderit,
4.32.4et magistrum equitum A. Cornelium
eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte
Tolumnio rege Ueientium in conspectu duorum exercituum
occiso, spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit.
4.32.5proinde
memores secum triumphos, secum spolia, secum uictoriam
esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium
interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum,
indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma
caperent.
4.32.6simul castra castris coniunxissent, satis confidere
nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus
Romani gaudium fore,
4.32.7et populum Romanum intellecturum
quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem
tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum
labem secundae dictaturae suae imposuerint.
4.32.8uotis deinde
nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra
Fidenas castra locat, dextra montibus, laeua Tiberi amne
saeptus.
4.32.9T. Quinctium Poenum legatum occupare montes
iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hostibus
foret.
4.32.10ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pristini
diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent,
cunctatus parumper dum speculatores referrent
Quinctium euasisse in iugum propinquum arci Fidenarum,
signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in
hostem inducit;
4.32.11magistro equitum praecipit ne iniussu
pugnam incipiat: se cum opus sit equestri auxilio signum
daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni
Romulique ac Iouis Feretri rem gereret. legiones impetu
ingenti confligunt.
4.32.12Romanus odio accensus impium Fidenatem,
praedonem Ueientem, ruptores indutiarum, cruentos
legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum
suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis
simul dictisque odium explet.