4.31.7uni Fidenatium
populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere
bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum nouorum
colonorum caede imbutis armis, Ueientibus sese coniungunt.
4.31.8consultare inde principes duorum populorum, Ueios
an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae uisae opportuniores;
itaque traiecto Tiberi Ueientes Fidenas transtulerunt
bellum.
4.31.9Romae terror ingens erat. accito exercitu a Ueiis,
eoque ipso ab re male gesta perculso, castra locantur ante
portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in
foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi
similiora,
ch. 32
4.32.1
cum trepidam ciuitatem praeconibus per uicos
4.32.2dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod
animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent
ut parua iactura accepta, quae ipsa non uirtute hostium nec
ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta
sit, Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenasque
prope saepius captas quam oppugnatas.
4.32.3eosdem et
Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem
animos, easdem corporis uires, eadem arma gerere. se quoque
eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea
Ueientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum
exercitus fuderit,
4.32.4et magistrum equitum A. Cornelium
eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte
Tolumnio rege Ueientium in conspectu duorum exercituum
occiso, spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit.
4.32.5proinde
memores secum triumphos, secum spolia, secum uictoriam
esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium
interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum,
indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma
caperent.