Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.31.6 | Liv. 4.32.4 (English) | >>Liv. 4.32.12 |
4.32.2dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod
animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent
ut parua iactura accepta , quae ipsa non uirtute hostium nec
ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta
sit , Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenasque
prope saepius captas quam oppugnatas .
eosdem et
Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint ; eosdem
animos , easdem corporis uires , eadem arma gerere . se quoque
eundem dictatorem Mam . Aemilium esse qui antea
Ueientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum
exercitus fuderit ,
4.32.4et magistrum equitum A . Cornelium
eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum , Larte
Tolumnio rege Ueientium in conspectu duorum exercituum
occiso , spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit .
proinde
memores secum triumphos , secum spolia , secum uictoriam
esse , cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium
interfectorum , caedem in pace Fidenatium colonorum ,
indutias ruptas , septimam infelicem defectionem , arma
caperent .
simul castra castris coniunxissent , satis confidere
nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus
Romani gaudium fore ,
4.32.7et populum Romanum intellecturum
quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem
tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum
labem secundae dictaturae suae imposuerint .
uotis deinde
nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra
Fidenas castra locat , dextra montibus , laeua Tiberi amne
saeptus .
T . Quinctium Poenum legatum occupare montes
iubet occultumque id iugum capere , quod ab tergo hostibus
foret .
4.32.3
4.32.5
4.32.6
4.32.8
4.32.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.31.6 | Liv. 4.32.4 (English) | >>Liv. 4.32.12 |