Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.31.6 Liv. 4.32.5 (English) >>Liv. 4.32.12

4.32.2dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent ut parua iactura accepta, quae ipsa non uirtute hostium nec ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas.

4.32.3eosdem et Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem animos, easdem corporis uires, eadem arma gerere. se quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea Ueientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit,

4.32.4et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Ueientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit.

4.32.5proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum uictoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent.

4.32.6simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore,

4.32.7et populum Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint.

4.32.8uotis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeua Tiberi amne saeptus.

4.32.9T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hostibus foret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.31.6 Liv. 4.32.5 (English) >>Liv. 4.32.12

Powered by PhiloLogic