4.33.10cum
duae acies, duo diuersa proelia circumuentos Etruscos et a
fronte et ab tergo urgerent, neque in castra retro neque in
montes, unde se nouus hostis obiecerat, iter fugae esset, et
equitem passim liberi frenis distulissent equi, Ueientium
maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt
ad urbem Fidenas tendunt.
4.33.11infert pauidos fuga in
mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam
compulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et
uolnera et pauor degrauant; pauci ex multis tranant.
4.33.12alterum agmen fertur per castra in urbem. eadem et
Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum
eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem
militem, quia ultimo proelio aduenerat.
ch. 34
4.34.1
hi postquam mixti hostibus portam intrauere, in muros
euadunt, suisque capti oppidi signum ex muro tollunt.
4.34.2quod
ubi dictator conspexit—iam enim et ipse in deserta hostium
castra penetrauerat—, cupientem militem discurrere ad praedam,
spe iniecta maioris in urbe praedae, ad portam ducit,
receptusque intra muros in arcem quo ruere fugientium
turbam uidebat pergit;
4.34.3nec minor caedes in urbe quam in
proelio fuit donec abiectis armis nihil praeter uitam petentes
dictatori deduntur.
4.34.4urbs castraque diripiuntur. postero die
singulis captiuis ab equite ac centurione sorte ductis et,
quorum eximia uirtus fuerat, binis, aliis sub corona uenundatis,
exercitum uictorem opulentumque praeda triumphans
dictator Romam reduxit;