Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.33.9 Liv. 4.34.4 (English) >>Liv. 4.35.6

4.34.1 hi postquam mixti hostibus portam intrauere, in muros euadunt, suisque capti oppidi signum ex muro tollunt.

4.34.2quod ubi dictator conspexitiam enim et ipse in deserta hostium castra penetrauerat—, cupientem militem discurrere ad praedam, spe iniecta maioris in urbe praedae, ad portam ducit, receptusque intra muros in arcem quo ruere fugientium turbam uidebat pergit;

4.34.3nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit donec abiectis armis nihil praeter uitam petentes dictatori deduntur.

4.34.4urbs castraque diripiuntur. postero die singulis captiuis ab equite ac centurione sorte ductis et, quorum eximia uirtus fuerat, binis, aliis sub corona uenundatis, exercitum uictorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit;

4.34.5iussoque magistro equitum abdicare se magistratu, ipse deinde abdicat, die sexto decimo reddito in pace imperio quod in bello trepidisque rebus acceperat.

4.34.6classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Ueientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem, nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto,

4.34.7ut a ueteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus forte fluminis prohibendo aliquarum nauium concursum in maius, ut fit, celebrantes naualis uictoriae uanum titulum appetiuere.

ch. 35 4.35.1 insequens annus tribunos militares consulari potestate habuit A. Sempronium Atratinum L. Quinctium Cincinnatum L. Furium Medullinum L. Horatium Barbatum.

4.35.2Ueientibus annorum uiginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis otium fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.33.9 Liv. 4.34.4 (English) >>Liv. 4.35.6

Powered by PhiloLogic