Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.34.2 Liv. 4.35.3 (English) >>Liv. 4.35.10

4.34.6classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Ueientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem, nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto,

4.34.7ut a ueteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus forte fluminis prohibendo aliquarum nauium concursum in maius, ut fit, celebrantes naualis uictoriae uanum titulum appetiuere.

ch. 35 4.35.1 insequens annus tribunos militares consulari potestate habuit A. Sempronium Atratinum L. Quinctium Cincinnatum L. Furium Medullinum L. Horatium Barbatum.

4.35.2Ueientibus annorum uiginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis otium fuit.

4.35.3annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem ludi bello uoti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu fecere.

4.35.4tribuni consulari potestate erant <Ap.> Claudius Crassus Sp. Nautius Rutulus, L. Sergius Fidenas Sex. Iulius Iulus. spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam publice consenserant, aduenis gratius fuit.

4.35.5post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset,

4.35.6stupens in aeterno se ipsa teneret seruitio, et non modo ad spem consulatus in partem reuocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.

4.35.7desineret ergo mirari cur nemo de commodis plebis ageret; eo impendi laborem ac periculum unde emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros homines si magna conatis magna praemia proponantur;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.34.2 Liv. 4.35.3 (English) >>Liv. 4.35.10

Powered by PhiloLogic