4.34.7ut a ueteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus
forte fluminis prohibendo aliquarum nauium concursum in
maius, ut fit, celebrantes naualis uictoriae uanum titulum
appetiuere.
ch. 35
4.35.1
insequens annus tribunos militares consulari potestate
habuit A. Sempronium Atratinum L. Quinctium Cincinnatum
L. Furium Medullinum L. Horatium Barbatum.
4.35.2Ueientibus annorum uiginti indutiae datae et Aequis triennii,
cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis
otium fuit.
4.35.3annum insequentem neque bello foris neque domi seditione
insignem ludi bello uoti celebrem et tribunorum militum
apparatu et finitimorum concursu fecere.
4.35.4tribuni consulari
potestate erant <Ap.> Claudius Crassus Sp. Nautius Rutulus,
L. Sergius Fidenas Sex. Iulius Iulus. spectaculum comitate
etiam hospitum, ad quam publice consenserant, aduenis
gratius fuit.
4.35.5post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt,
obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos
odisset,
4.35.6stupens in aeterno se ipsa teneret seruitio, et non
modo ad spem consulatus in partem reuocandam adspirare
non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae
communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum
meminisset.
4.35.7desineret ergo mirari cur nemo de commodis
plebis ageret; eo impendi laborem ac periculum unde
emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros
homines si magna conatis magna praemia proponantur;
4.35.8ut
quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo
ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat, patres,
aduersus quos tenderet, bello inexpiabili se persecuturos,
apud plebem, pro qua dimicauerit, nihilo se honoratiorem
fore, neque sperandum neque postulandum esse.