Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.34.3 | Liv. 4.35.6 (English) | >>Liv. 4.36.2 |
4.35.2Ueientibus annorum uiginti indutiae datae et Aequis triennii ,
cum plurium annorum petissent ; et a seditionibus urbanis
otium fuit .
annum insequentem neque bello foris neque domi seditione
insignem ludi bello uoti celebrem et tribunorum militum
apparatu et finitimorum concursu fecere .
tribuni consulari
potestate erant <Ap .> Claudius Crassus Sp . Nautius Rutulus ,
L . Sergius Fidenas Sex . Iulius Iulus . spectaculum comitate
etiam hospitum , ad quam publice consenserant , aduenis
gratius fuit .
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt ,
obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos
odisset ,
4.35.6stupens in aeterno se ipsa teneret seruitio , et non
modo ad spem consulatus in partem reuocandam adspirare
non auderet , sed ne in tribunis quidem militum creandis , quae
communia essent comitia patrum ac plebis , aut sui aut suorum
meminisset .
desineret ergo mirari cur nemo de commodis
plebis ageret ; eo impendi laborem ac periculum unde
emolumentum atque honos speretur ; nihil non adgressuros
homines si magna conatis magna praemia proponantur ;
4.35.8ut
quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo
ingenti , fructu nullo , ex quibus pro certo habeat , patres ,
aduersus quos tenderet , bello inexpiabili se persecuturos ,
apud plebem , pro qua dimicauerit , nihilo se honoratiorem
fore , neque sperandum neque postulandum esse .
magnos
animos magnis honoribus fieri . neminem se plebeium contempturum
ubi contemni desissent . experiundam rem
denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo
magno honori an portento simile miraculoque sit fortem
ac strenuum uirum aliquem exsistere ortum ex plebe .
4.35.3
4.35.4
4.35.5
4.35.7
4.35.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.34.3 | Liv. 4.35.6 (English) | >>Liv. 4.36.2 |