Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.34.7 Liv. 4.35.9 (English) >>Liv. 4.36.5

4.35.6stupens in aeterno se ipsa teneret seruitio, et non modo ad spem consulatus in partem reuocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.

4.35.7desineret ergo mirari cur nemo de commodis plebis ageret; eo impendi laborem ac periculum unde emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros homines si magna conatis magna praemia proponantur;

4.35.8ut quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat, patres, aduersus quos tenderet, bello inexpiabili se persecuturos, apud plebem, pro qua dimicauerit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum esse.

4.35.9magnos animos magnis honoribus fieri. neminem se plebeium contempturum ubi contemni desissent. experiundam rem denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo magno honori an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum uirum aliquem exsistere ortum ex plebe.

4.35.10summa ui expugnatum esse ut tribuni militum consulari potestate et ex plebe crearentur. petisse uiros domi militiaeque spectatos; primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus fuisse; desisse postremo praebere ad contumeliam os.

4.35.11nec se uidere cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod nunquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in iuris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.

ch. 36 4.36.1 huius generis orationes cum adsensu auditae incitauere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.34.7 Liv. 4.35.9 (English) >>Liv. 4.36.5

Powered by PhiloLogic