Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.35.4 Liv. 4.36.1 (English) >>Liv. 4.37.3

4.35.9magnos animos magnis honoribus fieri. neminem se plebeium contempturum ubi contemni desissent. experiundam rem denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo magno honori an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum uirum aliquem exsistere ortum ex plebe.

4.35.10summa ui expugnatum esse ut tribuni militum consulari potestate et ex plebe crearentur. petisse uiros domi militiaeque spectatos; primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus fuisse; desisse postremo praebere ad contumeliam os.

4.35.11nec se uidere cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod nunquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in iuris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.

ch. 36 4.36.1 huius generis orationes cum adsensu auditae incitauere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem.

4.36.2agri publici diuidendi coloniarumque deducendarum ostentatae spes et uectigali possessoribus agrorum imposito in stipendium militum erogandi aeris.

4.36.3captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, cum patres clandestina denuntiatione reuocati ad diem certam essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis

4.36.4plebi ut quoniam Uolscos in Hernicorum agros praedatum exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur consulariaque comitia haberentur.

4.36.5profecti Ap. Claudium, filium decemuiri, praefectum urbis relinquunt, impigrum iuuenem et iam inde ab incunabulis imbutum odio tribunorum plebisque. tribuni plebi nec cum absentibus iis qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, transacta re, quod contenderent, fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.35.4 Liv. 4.36.1 (English) >>Liv. 4.37.3

Powered by PhiloLogic