4.35.11nec
se uidere cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod
nunquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in
iuris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.
ch. 36
4.36.1
huius generis orationes cum adsensu auditae incitauere
quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de
commodis plebis laturum se in magistratu profitentem.
4.36.2agri
publici diuidendi coloniarumque deducendarum ostentatae
spes et uectigali possessoribus agrorum imposito in stipendium
militum erogandi aeris.
4.36.3captatum deinde tempus ab
tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe,
cum patres clandestina denuntiatione reuocati ad diem certam
essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis
4.36.4plebi ut quoniam Uolscos in Hernicorum agros praedatum
exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur
consulariaque comitia haberentur.
4.36.5profecti Ap.
Claudium, filium decemuiri, praefectum urbis relinquunt,
impigrum iuuenem et iam inde ab incunabulis imbutum
odio tribunorum plebisque. tribuni plebi nec cum absentibus
iis qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio,
transacta re, quod contenderent, fuit.
ch. 37
4.37.1
creati consules sunt
C. Sempronius Atratinus Q. Fabius Uibulanus.
peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta,
Uolturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab
Samnitibus captam, Capuamque ab duce eorum Capye uel,
quod propius uero est, a campestri agro appellatam.
4.37.2cepere
autem, prius bello fatigatis Etruscis, in societatem urbis
agrorumque accepti, deinde festo die graues somno epulisque
incolas ueteres noui coloni nocturna caede adorti.