ch. 37
4.37.1
creati consules sunt
C. Sempronius Atratinus Q. Fabius Uibulanus.
peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta,
Uolturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab
Samnitibus captam, Capuamque ab duce eorum Capye uel,
quod propius uero est, a campestri agro appellatam.
4.37.2cepere
autem, prius bello fatigatis Etruscis, in societatem urbis
agrorumque accepti, deinde festo die graues somno epulisque
incolas ueteres noui coloni nocturna caede adorti.
4.37.3his rebus actis, consules ii, quos diximus, idibus Decembribus
magistratum occepere. iam non solum qui ad id
missi erant rettulerant imminere Uolscum bellum,
4.37.4sed legati
quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam
Uolscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores
fuisse;
4.37.5uolgo fremere aut in perpetuum arma bellumque
obliuioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum
quibus de imperio certetur, nec uirtute nec patientia nec disciplina
rei militaris cedendum esse.
4.37.6haud uana attulere; sed
nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius cui ea prouincia
sorti euenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus,
quod uictoris populi aduersus uictos dux esset omnia temere
ac neglegenter egit,
4.37.7adeo ut disciplinae Romanae plus in
Uolsco exercitu quam in Romano esset. ergo fortuna, ut
saepe alias, uirtutem est secuta.
4.37.8primo proelio, quod ab
Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis
firmata acie, non equite apte locato concursum est.
4.37.9clamor indicium primum fuit qua res inclinatura esset,
excitatior crebriorque ab hoste sublatus: ab Romanis dissonus,
impar, segnius saepe iteratus [incerto clamore] prodidit
pauorem animorum.
4.37.10eo ferocior inlatus hostis urgere
scutis, micare gladiis. altera ex parte nutant circumspectantibus
galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
4.37.11signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter
suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum
uictoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Uolscus
inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium uidere
quam fugae.