Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.35.10 Liv. 4.37.2 (English) >>Liv. 4.37.11

4.36.5profecti Ap. Claudium, filium decemuiri, praefectum urbis relinquunt, impigrum iuuenem et iam inde ab incunabulis imbutum odio tribunorum plebisque. tribuni plebi nec cum absentibus iis qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, transacta re, quod contenderent, fuit.

ch. 37 4.37.1 creati consules sunt C. Sempronius Atratinus Q. Fabius Uibulanus. peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Uolturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam, Capuamque ab duce eorum Capye uel, quod propius uero est, a campestri agro appellatam.

4.37.2cepere autem, prius bello fatigatis Etruscis, in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graues somno epulisque incolas ueteres noui coloni nocturna caede adorti.

4.37.3his rebus actis, consules ii, quos diximus, idibus Decembribus magistratum occepere. iam non solum qui ad id missi erant rettulerant imminere Uolscum bellum,

4.37.4sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam Uolscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse;

4.37.5uolgo fremere aut in perpetuum arma bellumque obliuioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio certetur, nec uirtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.

4.37.6haud uana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius cui ea prouincia sorti euenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod uictoris populi aduersus uictos dux esset omnia temere ac neglegenter egit,

4.37.7adeo ut disciplinae Romanae plus in Uolsco exercitu quam in Romano esset. ergo fortuna, ut saepe alias, uirtutem est secuta.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.35.10 Liv. 4.37.2 (English) >>Liv. 4.37.11

Powered by PhiloLogic