Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.36.2 | Liv. 4.37.5 (English) | >>Liv. 4.38.1 |
4.37.1
creati consules sunt
C . Sempronius Atratinus Q . Fabius Uibulanus .
peregrina res , sed memoria digna traditur eo anno facta ,
Uolturnum , Etruscorum urbem , quae nunc Capua est , ab
Samnitibus captam , Capuamque ab duce eorum Capye uel ,
quod propius uero est , a campestri agro appellatam .
cepere
autem , prius bello fatigatis Etruscis , in societatem urbis
agrorumque accepti , deinde festo die graues somno epulisque
incolas ueteres noui coloni nocturna caede adorti .
his rebus actis , consules ii , quos diximus , idibus Decembribus
magistratum occepere . iam non solum qui ad id
missi erant rettulerant imminere Uolscum bellum ,
4.37.4sed legati
quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam
Uolscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores
fuisse ;
4.37.5uolgo fremere aut in perpetuum arma bellumque
obliuioni danda iugumque accipiendum , aut iis cum
quibus de imperio certetur , nec uirtute nec patientia nec disciplina
rei militaris cedendum esse .
haud uana attulere ; sed
nec perinde patres moti sunt , et C . Sempronius cui ea prouincia
sorti euenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus ,
quod uictoris populi aduersus uictos dux esset omnia temere
ac neglegenter egit ,
4.37.7adeo ut disciplinae Romanae plus in
Uolsco exercitu quam in Romano esset . ergo fortuna , ut
saepe alias , uirtutem est secuta .
primo proelio , quod ab
Sempronio incaute inconsulteque commissum est , non subsidiis
firmata acie , non equite apte locato concursum est .
4.37.2
4.37.3
4.37.6
4.37.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.36.2 | Liv. 4.37.5 (English) | >>Liv. 4.38.1 |