Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.36.3 | Liv. 4.37.6 (English) | >>Liv. 4.38.3 |
4.37.3his rebus actis , consules ii , quos diximus , idibus Decembribus
magistratum occepere . iam non solum qui ad id
missi erant rettulerant imminere Uolscum bellum ,
4.37.4sed legati
quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam
Uolscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores
fuisse ;
4.37.5uolgo fremere aut in perpetuum arma bellumque
obliuioni danda iugumque accipiendum , aut iis cum
quibus de imperio certetur , nec uirtute nec patientia nec disciplina
rei militaris cedendum esse .
haud uana attulere ; sed
nec perinde patres moti sunt , et C . Sempronius cui ea prouincia
sorti euenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus ,
quod uictoris populi aduersus uictos dux esset omnia temere
ac neglegenter egit ,
4.37.7adeo ut disciplinae Romanae plus in
Uolsco exercitu quam in Romano esset . ergo fortuna , ut
saepe alias , uirtutem est secuta .
primo proelio , quod ab
Sempronio incaute inconsulteque commissum est , non subsidiis
firmata acie , non equite apte locato concursum est .
clamor indicium primum fuit qua res inclinatura esset ,
excitatior crebriorque ab hoste sublatus : ab Romanis dissonus ,
impar , segnius saepe iteratus [incerto clamore ] prodidit
pauorem animorum .
eo ferocior inlatus hostis urgere
scutis , micare gladiis . altera ex parte nutant circumspectantibus
galeae , et incerti trepidant applicantque se turbae ;
4.37.11signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis , nunc inter
suos manipulos recipiuntur . nondum fuga certa , nondum
uictoria erat ; tegi magis Romanus quam pugnare ; Uolscus
inferre signa , urgere aciem , plus caedis hostium uidere
quam fugae .
4.37.6
4.37.8
4.37.9
4.37.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.36.3 | Liv. 4.37.6 (English) | >>Liv. 4.38.3 |