4.37.10eo ferocior inlatus hostis urgere
scutis, micare gladiis. altera ex parte nutant circumspectantibus
galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
4.37.11signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter
suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum
uictoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Uolscus
inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium uidere
quam fugae.
ch. 38
4.38.1
iam omnibus locis ceditur, nequiquam Sempronio consule
obiurgante atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas
ualebat, dataque mox terga hostibus forent,
4.38.2ni Sex. Tempanius,
decurio equitum, labante iam re praesenti animo
subuenisset. qui cum magna uoce exclamasset ut equites,
qui saluam rem publicam uellent esse,
4.38.3ex equis desilirent,
omnium turmarum equitibus uelut ad consulis imperium
motis, 'nisi haec' inquit, 'parmata cohors sistit impetum
hostium, actum de imperio est. sequimini pro uexillo
cuspidem meam; ostendite Romanis Uolscisque neque
equitibus uobis ullos equites nec peditibus esse pedites
pares'.
4.38.4cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit
alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, ui uiam
faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum
laborem uident.
4.38.5restituitur omnibus locis pugna, in
quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci
simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.
ch. 39
4.39.1
et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Uolscus
imperator, ut parmatis, nouae cohorti hostium, locus detur
donec impetu inlati ab suis excludantur.