4.38.3ex equis desilirent,
omnium turmarum equitibus uelut ad consulis imperium
motis, 'nisi haec' inquit, 'parmata cohors sistit impetum
hostium, actum de imperio est. sequimini pro uexillo
cuspidem meam; ostendite Romanis Uolscisque neque
equitibus uobis ullos equites nec peditibus esse pedites
pares'.
4.38.4cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit
alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, ui uiam
faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum
laborem uident.
4.38.5restituitur omnibus locis pugna, in
quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci
simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.
ch. 39
4.39.1
et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Uolscus
imperator, ut parmatis, nouae cohorti hostium, locus detur
donec impetu inlati ab suis excludantur.
4.39.2quod ubi est
factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant
posse,
4.39.3ibi maxime confertis hostibus qua uiam
fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen
modo omnis exercitus fuerat nusquam uiderent, ne tot
fortissimos uiros interclusos opprimeret hostis, tendunt in
quemcumque casum.
4.39.4diuersi Uolsci hinc consulem ac
legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque
equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad
suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur,
nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit.
4.39.5consul
quoque nusquam remisso certamine dum quicquam superfuit
lucis hostem tenuit.
4.39.6nox incertos diremit; tantusque
ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor ut relictis
sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro uictis
exercitus se in montes proximos reciperent.